Letter 1A Video: PictureTalk introducing the vocabulary, events, and themes of Pliny, Epistulae 6.4
Letter 1A – Picture Talk Script
Ecce Plīnius. Plīnius occupātiōnēs habet. Plīnius multās occupātiōnēs habet. Plīnius nōn vult occupātiōnēs. Ergō, Plīnius queritur. “Nōlō occupātiōnēs facere!” Plīnius queritur: “Mihi nōn placet hās occupātiōnēs! Occupātiōnēs mē nōn dēlectant.” Ecce Calpurnia. Calpurnia est uxor Plīniī. Plīnius eam amābat et Calpurnia Plīnium amābat. Inter sē amābant. Calpurnia autem aegrōtat. Valētūdō eius est mala. Valētūdinis causa, nōn est domī cum Plīniō. Valētūdinis causa, profecta est domō et iter fēcit ad Campāniam. Campānia est terra longē ab Plīniō. Sōla profecta est quod Plīnius multās occupātiōnēs habet. Plīnius trīstis est. Cūr est Plīnius trīstis? Plīnius uxōrem Calpurniam amat. Nōn vult Calpurniam esse in Campāniā. Nōn vult esse domī sōlus. Cupit uxōrem. Cupit esse in Campāniā cum uxōre. Nōn potest prōsequī uxōrem in Campāniā quod multās occupātiōnēs habet. Plīnius queritur: “volō uxōrem!” Plīnius queritur: “volō esse in Campāniā cum uxōre!” Plīnius queritur: “nōlō uxōrem aegrōtāre!” Plīnius queritur: “volō vidēre tē, Ō Calpurnia, oculīs meīs!” Plīnius autem nōn videt uxōrem oculīs suīs. trīstis est. Cūriōsus etiam est. Estne terra Campānia offēnsa uxōrī? Estne inoffēnsa? Plīnius scit nihil dē uxōre. Ō horrōrem! Ānxium est scīre nihil dē uxōre! Cūr? Quod Plīnius uxōrem dīligat. Plīnius, quī uxōrem amābat, volēbat omnia dē uxōre scīre. Cum nihil scit dē uxōre, ānxius est.
Letter 1A – Tiers 3-4 Video – Reading, Discussion, and Translation
Purchase Darkness Over Pompeii: A Tiered Latin Reader here.